- ANAXILAS vel ANAXILAUS
- I.ANAXILAS, vel ANAXILAUSMagus, ab Augusto totâ Italiâ pulsus. Larissâ oriundus erat, et sectator Pythagorae. Euseb. in Chron.Item, Historicus, apud Dionys. Halicarn. l. 1. Item, Medicus, Plin. l. 19. c. 1. et l. 25. c. 13. et l. 35. c. 15. Plures vide apud Plut. in Alcibiad. et Apothth. Lac. c. 35. etc. Vide Anaxilaus.II.ANAXILAS, vel ANAXILAUSMessenius, Rheginorum tyrannus, Zanclen bellô cepit, Olymp. 20. et Messanam appellari iussit. Ioh. Marshamus Zanclaeos a Tyranno navali praeliô superatos notat, circa idem tempus annum nempe 1. Olymp. 29. quô Navale proelium quoque commislum est inter Corinthios et Corcyraeos, quod omnium, quae novimus vetustissimum iudicat Thucydides l. 1. Utroque autem prior erat Salmanasari et Tyriorum naumachia, ut idem Marshamus docet Canone Chron, Sec XVII. Fuit autem Anaxilas iustitiâ cum ceterorum tyrannorum crudelitate certans, moderationis suae haud mediocrem fructum tulit: quippe decedens, cum filios parvulos reliquisset, tutelamque eorum Micalo (aliis Smicytho) spectatae fidei servo commisisset, tantus amor memoriae eius apud omnes fuit, ut parere servo, quam deserere Regis filios mallent; principesque civitatis obliti dignitatis suae, regni maiestatem administrari per servum paterentur. Is vero tutelam sancte gessit, et perductis in aetatem pueris, et bona, et imperium tradidit, dein parvô viaticô sumptô, profectus est Olympiam, ibique summâ tranquillitate consevit. Pausan. in Messen. Iustin. l. 4. c. 2. Marcrob. Saturn l. 1. c. 11. Fuit autem Anaxilas hic quartus ab Alcidamida (qui post Aristodami Messeniroum Regis mortem, Ithome expugnatâ, e Messneia Rhegium commigraverat) et Meslenios, bellô II. debellatos a Lacedemoniis in Italiam accivit, zanclaeorum, quibuscum tum illi res erat, agrum opimum traditurum iis pollicitus, si secum hostem confecissent. Quod cum placuisset Mesleniis, hi terrâ, illi mari hostem devicêre, obseslam dein ab utrisque urbem captamque deditione, pro Sancle Messenem appellârunt. Vide Marshamum praefat. d. l. ubi de Bello Messinaco Secundo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.